- EMMELIA
- EMMELIAGraece ἐμμέλεια, saltatio tragica, gravis et modulata, Oratotum gestu propior. Unde Agamemnonem agensHylas, cum sese fecisset grandiorem, correptus est a Pylade praeceptore, qui ipsum felicius expressit meditantem. Et Cephisias tibicen discipulum, qui contentius inflasset tibias, cecidit, addito elogio sane divino: Οὐκ εν τῷ μεγάλῳ τὸ εὖ, ἀλλ᾿ εν τῷ εὖ τὸ, μέγα. Inventum Bathylli secundum nonnullos: cuius varias schemas enarrat Scalig. χειροκαλαθσίκον, χεῖρα καθαπρηνῆ, ξύλου παράληφιν, διπλῆν, ἑχατερίδας κτλ. Cum armata prius esset, postmodum exarmata est, sic tamen ut proelii simulacrum retineret. Nam tametsi nudi puelli, unde γυμνοπ αιδικὴ dicta fuit, sese numerosis motibus inferebant, tamen corporis flexionibus brachiorumqueve iactationibus palaestrae facies erat. Vide de ea plura apud Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.